monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 256, 3
Tertius modus poenitentiae aliquibus esse videtur, si aliquis semper male vivens, in exitu vitae se reservet ad poenitentiam, et ea spe peccet, ut per ipsam subitaneam poenitentiam et cuncta coniuncta aestimet peccata dimitti; et tamen postquam eam acceperit, et illud quod male rapuit nec in simplo reddat, nec inimicis suis toto corde indulgeat, nec in corde suo deliberet, ut si evaserit, quamdiu vivit, cum grandi compunctione et humilitate poenitentiam agat, nec portionem sibi et Christo pro redemptione peccatorum de substantia sua cum filiis suis faciat. Sic accepta poenitentia, si sine istis remediis quae supra memoravimus, exierit de hac vita; quid de eo futurum sit, licet nos dicere dubii simus, Dominus tamen in Evangelio definitissime dixit: Si, inquit, non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater dimittet vobis peccata vestra ; et illud, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis . Quomodo peccatori illi dimitti poterit, qui dimittere noluit? aut quomodo ei dabitur, qui non dedit? Et quia Dominus de illis qui eleemosynas non dederunt dicturus est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. , si ille in ignem mittitur, qui de propria facultate non erogavit; quid de isto poenitente facturus est, qui non solum de proprio nihil dedit, verum etiam res alienas, quas male tulerat, nec in simplo reddere voluit? Qui talis est, si a me poenitentiam petierit, et est illi aetas cui aut dari possit aut debeat ; poenitentiam illi dare possum, integram securitatem dare non possum: Deus tamen, qui omnium conscientias novit; et unumquemque secundum suum meritum iudicabit, ipse scit qua fide aut qua intentione animi poenitentiam petiit. Ego vero timeo ne forte iste talis poenitens nec in conscientia sua habuerit, quod in operibus non ostendit: quia etsi cor videre non possumus, tamen secundum evangelicam sententiam, ex fructibus eorum cognoscetis eos , dum ea quae supra scripta sunt implere penitus non videmus. Cum haec ita sint, quis non poterit prohibere, ut eum credamus non bene de hac luce migrasse, quem bona opera cognoscimus non fecisse? Ecce, quid mihi de subitanea poenitentia videtur, Charitati vestrae exposui. Si quis est, cui ex his quae diximus aliqua dubitatio nascatur; et optamus et desideramus, ut dari sibi a nobis rationem cum perfecta charitate requirat.